[291] EPISTOLA XCI.

CYRILLUS

Patriarcha Constantinopolitanus,

FESTO HOMMIO.

Doctissime ac Reverend. Vir, Domine FESTE HOMMI Frater in CHRISTO observandissime, post osculum Christianum & fraternum, Salutem.

Recte admodum scribit Prudentia tua scribendo superare difficultatem, quam regionum parit distantia, missis ad nos literis charitatem Christianam undiquaque spirantibus. Laeti nos illas & legimus & amplexi sumus. Nec a vestro proposito diversi, mutua promptitudine animi rescribimus. Et quamvis nostrum scribere ad te tantum virum, omni genere virtutum refertum, balbutire sit: quia tamen certi sumus tuam Prudentiam ad spiritus paupertatem & animi sinceritatem, non ad voces fucosas respicere: non recusamus cum nostra simplicitate & idiotismo adsistere. Praesertim cum & R. T. & Ecclesiae vestrae tantum de me conceptum habeant, quantum offert sua epistola, & si constet, mobilis famae culpam esse excessum. Praeter enim fidei Orthodoxae veritatem, quam serio, per DEI gratiam, profitemur, pro quaque in hoc seculo militamus, nil ultra nobis praesumimus. At reservo in corde Christiani vestri animi benevolentiam, quamque de me parum merito habere dignamini existimationem, cui si comites exhibebitis preces in DOMINUM IESUM CHRISTUM pro vestra erga fratres charitate, compotes eritis, ut quales esse existimamur, in veritate, tales si sumus, perseveremus, si non sumus, efficiamur. Interim, Vir Celeberrime, cum adhuc in Aegypto essem Praeses Alexandrinae Ecclesiae, familiaritatem cum Nobili DAVID de WILLEM contraxi; amabam vehementer virum ob selectos mores & non vulgarem doctrinam; maxime cum se veritatis Catholicae Propugnatorem, Oppugnatorem falsae doctrinae profiteretur. Ille mihi de statu Ecclesiarum V. V. plura referebat, & ego jucunde audiebam: mentionem illustrem de Reverendissima D. V. fecerat, ea occasione, quod in Collatione Hagensi in fine semper uniuscujusque discursus Contra~remonstrantium inter alios Doctores, FESTUS HOMMIUS Subscribebatur; inde mihi apprime notum fieri nomen tuum incepit. Hic postea in Constantinopoli Venerabilis Concionator IOANNES PISCATOR reliqua addidit, uberrime singulares Personae tuae dotes praedicans: imo & se huc missum fassus opera vestra. Notior ergo facta mihi est Prudentia Tua. Sed nunc jure optimo jactare possum, quod vivam viderim imaginem tuam, ex quo literas vestras habui. Beati vos, qui Sal & Lumina estis in Ecclesia CHRISTI, quique toto vitae vestrae curriculo desudatis, agrum colentes cum maximo fructu Dominicum: quod si ob id hostes vos persequuntur, magis magisque Beati eritis, praeterea quid vobis & pusillanimitati? non latent nos dira & diuturna, quae sustinetis, bella, non labores ex parte, & reliquae difficultates. Sed eadem fide, qua PAULUS, dicere debetis; •εκ παντων ερυσατο ημας ο κυριος. ος στηριζει υμας και φυλαζει απο του πονηρου.•. Res est perniciosa & intolerabilis, discretioni Papistarum subjicere conscientias, & nos hic sub infideli jugo, non ab infidelibus, sed ab Hypocritis Iesuitis persecutionem patimur. Caussa? Quia errores Romanos non admittimus, Idololatriam non probamus, hinc nobis omnia mala, calumniae, insidiae, minae. Boni Iesuitae non cessant •ακορεστως ημας διαβαλλειν, εργον διαβολου πληρουντες•, ut excitent Romanam Aulam adversus nos, adversus nostram Ecclesiam. Testis est, post DEUM, Illustrissimus & Excellentissimus Orator Potentissimorum D. D. Statuum CORNELIUS HAGA, cujus prudentiae & dexteritatis vigiles oculi multas insidias, multa pericula ab Ecclesia nostra saepius arcent. Missa facio varia consilia Romae in congregatione de propaganda fide, habita, varios modos excogitatos, vel me bonum Christianum, ut ipsi esse jactant, efficiant, sibique •συσσωμον• vel crucifigant. At nos confidimus in DOMINUM, •ος στηριζει ημας, και φυλαξει απο του πονηρου•. Concludere debemus ergo, quod ista sint Anti-Christi tempora; & a DEI misericordia non aliunde exspectanda libertas. Multas gratias R. D. V. refero ob missam mihi Belgicam Confessionem, quae summopere placuit; & quia jam Typographus ille, de quo mihi scripserat Vestra Prudentia, suam jam hic incepit exercere arcem, spero post breve tempus par pari me relaturum R. D. V. cui pro fine a DOMINO IESU CHRISTO optimum statum ex corde precor & sanctam suam benedictionem. Optime valeat. Datae Constantinopoli, III. Novembr. Stylo Veteri. MDCXXVII.